"Si plures sunt ii quibus improbe datum est, quam illi quibus injuste ademptum est, idcirco plus etiam valent? Non enim
numero haec judicantur sed pondere. Quam autem habet
aequitatem, ut agrum multis annis, aut etiam saeculis ante
possessum, qui nullum habuit habeat; qui autem habuit
amittat? Ac, propter hoc injuriae genus, Lacedaemonii
Lysandrum Ephorum expulerunt: Agin regem (quod nunquam antea
apud eos acciderat) necaverunt: exque eo tempore tantae
discordiae secutae sunt, ut et tyranni existerint, et
optimates exterminarentur, et preclarissime constituta
respublica dilaberetur. Nec vero solum ipsa cecidit, sed
etiam reliquam Graeciam evertit contagionibus malorum, quae
a Lacedaemoniis profectae manarunt latius."
— After speaking of the conduct of the model of true patriots, Aratus of Sicyon, which was in a very different spirit, he says,
"Sic
par est agere cum civibus; non ut bis jam vidimus, hastam in
foro ponere et bona civium voci subjicere praeconis. At ille
Graecus (id quod fuit sapientis et praestantis viri) omnibus
consulendum esse putavit: eaque est summa ratio et sapientia
boni civis, commoda civium non divellere, sed omnes eadem
aequitate continere." — Cic. Off. 1. 2.